- LEGENTES
- LEGENTESet Retinentes apud se libros prohibitos propter haeresin, in Foro Inquisitorum Eccl. Rom Suspectis annumerantur, contra quos proin severa exstant edicta, Pontisicum, Pii IV.Cum pro numero, A. C. 1564. et Pii V. Bullâ, in Cena Domini. Ut autem quis dicatur, legere talem librum, satis est si illum oculis percurrat, cu7m advertentia ad ea, quae in illo scripta sunt, quam vis ore nihil exprimat. Retinentes quoque non excusantur, etiamsi libros in arca occlusos et clavibus obsignatos occulte habeant, neque ab ullo legi aut videri permittant: idque sive in propia, sive in aliena domo, sive libros intelligant sive non, sive totum retineant sive partem (dummodo folium unum tantum non sit, sive etiam retineant solum causâ curiositatis, ornatûs vel permutandi eos cum aliis libris, s. ut ea, quae vendunt, librorum foliis obvolvant. Similiter qui librum imprimi faciunt, defendunt, laudant vel aiunt non esse combustione aut prohibitione dignum; aut faciunt, ne ad manus Invisitoris deveniant. Hi omnes de fide suspecti censentur, et ut suspecti, ab Inquisitoribus puniri possunt, Anr. de Sousa Aphorism. Inquisit. l. 1. c. 21. §. 8. etc. Poenae sunt, excommunicatio, consiscatio, sique viles personae sunt, verbera; sin honestiores, exilium, pro Inquisitorum arbitrio et qualitate ac circumstantiis delicti: e quibus si oriatur vehemens praesumprio haeresis, tortura accedit, ad veritatem eruendam. Neque a poena immunem eum, qui haereticorum libros confutandi animo legit, pronuntiat Carena Tract. de Officio S. Inquisitionis n. 28. et 29. Estque hoc libros prohibitios legendi interdictum adeo universale, ut et ipsos Clericos imo, uti plures contendunt, etiam Episcopos, quin et ipsos Cardinales, comprehendat, qui viz. absque Pontificis venia dictos libros legunt. De Inquisitoribus sunt qui dubitent: at vero eos similiter Bullâ comprehensos esse, alii contendunt, nisi parricularem habeant facultatem ab ipso Pontifice, vel a Congregatione Cardd. S. Officii, penes quos solos facultas est, et quidem non nisi in plena Congregatione, vel saltem maiori Cardinalium parte praesente, licentiam hanc conferendi. imo nec hoc quidem Sede vacante. Quae vero concesse est Cardinalibus Gener. Inquisitoribus, limitata est expressâ exceptione Car. Molinaei, quorum lectionem solus Papa concedere potest, iuxta Constitutionem Clem. VIII. cuius initium, Apostolicae Sedis auctoritati, editam A. C. 1602. etc. Vide praefatos Auctor. dd. ll. adde Campegium in Zanch. s. 34.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.